- THEMA
- I.THEMAGraece θέμα, uti et θέσις, Positio est, situs, regio: situm certe pro regione Plinius, l. 6. c. 15. habet, ubi de Choara Parthiae regione; et θέμα recentioribus inprimis, de regione aut provincia, frequenter usurpatur. Sic Α᾿νατολικὸν θέμα appellata est regio aut provincia Orientalis, quam Natoliam vulgo dicunt; Θρακήσιον θέμα, provincia Thrancesis,quam minorem Asiam prius dixêre etc. apud Constantinum de Thematibus. Vide Salmas. ad Solin. p. 805. et seqq. Atque hinc Legiones nonnullis, quae in hisce provinciis praesidioerant. Nisi malis cum Cat. du Fresne. Legiones primum θέματα, i. e. τάξεις, inde demum provincias sic appelatas esse. Vide in Glossar. et plura hanc in rem apud Bonavent. Vulcanium, et Freder Morellum, ad libb. Thematum Constantini Porphyrog. Fabrottum, Glossar. ad Cedrenum, Macros Fratres in Hierolex. ubi locum Luithprandi, Duo illa themata, quae ultra mare habet, bolebant. auferre, exponentes, Thema Italice esse dicunt Un posto difeso, o presidiato da Soldati, Alios. Sed et aedificia θέματα dicta, Codinus, Orgin. Constantinop. mensae quoque tripodes, kquae consecratae in Templis ararum vicem tenebant, Idem ibid. Statuae denique, ibid. Hinc Θεματικοὶ provinciales etc. Vide Cl. Suicerum, Thesaurô Ecclesiasticô voce Θέμα.II.THEMAfilius Ismaelis, Gen. c. 25. v. 15. Latine admir atio aut consummatio, vel Auster.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.